sed quod te misi, nihilo sum certior. Cvrcvlio Nihil attuli. Phaedromvs Perdidisti me. Cvrcvlio Invenire possum, si mi operam datis. postquam tuo iussu profectus sum, perveni in Cariam, video tuom sodalem, argenti rogo uti faciat copiam. scires velle gratiam tuam, noluit frustrarier, ut decet velle hominem amicum amico, atque opitularier: respondit mihi paucis verbis, atque adeo fideliter, quod tibi est item sibi esse, magnam argenti ínopiam. Phaedromvs Perdis me tuis dictis. Cvrcvlio Immo servo et servatum volo. postquam mihi responsum est, abeo ab illo maestus ad forum med illo frustra advenisse. forte aspicio militem. aggredior hominem, saluto adveniens. salve inquit mihi, prendit dexteram, seducit, rogat quid veniam Cariam; dico me illo advenisse animi causa. ibi me interrogat, ecquem in Epidauro Lyconem tarpezitam noverim. dico me novisse. quid? lenonem Cappadocem? annuo visitasse. sed quid eum vis? “quia de illo emi virginem triginta minis, vestem, aurum; et pro ís decem coáccedunt minae.” dédisti tu argentum? inquam. “ímmo ápud trapezitam situm est illum quem dixi Lyconem, atque ei mandavi, qui anulo meo tabellas obsignatas attulisset, ut daret operam, ut mulierem a lenone cum auro et veste abduceret.” postquam hoc mihi narravit, abeo ab illo. revocat me ilico, vocat me ad cenam; religio fuit, denegare nolui. quid si abeamus ac décumbamus? inquit. consilium placet: neque diem decet morari, neque nocti nocerier. omnis res paratast . et nos, quibus paratum est, assumus.