et aqualem cum aqua? properatin ocius? Cvrcvlio Animo male est. Palinvrvs Vin aquam? Cvrcvlio Si frustulenta est, da, obsecro hercle, obsorbeam. Palinvrvs Vae capiti tuo. Cvrcvlio Obsecro hercle, facite ventum ut gaudeam. Palinvrvs Maxume. Cvrcvlio Quid facitis, quaeso? Palinvrvs Ventum. Cvrcvlio Nolo equidem mihi fieri ventulum. Phaedromvs Quid igitur vis? Cvrcvlio Esse, ut ventum gaudeam. Palinvrvs Iuppiter te dique perdant. Cvrcvlio Perii, prospicio parum, gramarum habeo dentes plenos, lippiunt fauces fame, ita cibi vacivitate venio lassis lactibus. Phaedromvs Iám edes aliquid. Cvrcvlio Nolo hercle aliquid: certum quam aliquid mavolo. Palinvrvs Immo si scias, reliquiae quae sint. Cvrcvlio Scire nímis lubet ubi sient, nam illis conventis sane opus est meis dentibus. Phaedromvs Pernam, abdomen, sumen sueris, glandium— Cvrcvlio Ain tu omnia haec? in carnario fortasse dicis. Phaedromvs Immo in lancibus, quae tibi sunt parata, postquam scimus venturum. Cvrcvlio Vide ne me ludas. Phaedromvs Ita me amabit quám ego amo, ut ego haud mentior.