constant, conferunt sermones inter se se drapetae, obstant, obsistunt, incedunt cum suis sententiis, quos semper videas bibentes esse in thermipolio, ubi quid subripuere: operto capitulo calidum bibunt, tristes atque ebrioli incedunt: eos ego si offendero, ex unoquoque eorum exciam crépitum polentarium. tum isti qui ludunt datatim servi scurrarum in via, et datores et factores omnis subdam sub solum. proin se domi contineant , vitent infortunio. Phaedromvs Recte hic monstrat, si imperare possit. nam ita nunc mos viget, ita nunc servitiumst: profecto modus haberi non potest. Cvrcvlio Ecquis est qui mihi commonstret Phaedromum genium meum? ita res subita est, celeriter mihi hoc hómine convento est opus. Palinvrvs Te ille quaerit. Phaedromvs Quid si adeamus? heus, Curculio, te volo. Cvrcvlio Quis vocat? quis nominat me? Phaedromvs Qui te conventum cupit. Cvrcvlio Haud magis me cupis quam ego te cupio. Phaedromvs O mea opportunitas, Curculio exoptate, salve. Cvrcvlio Salve. Phaedromvs Salvom gaudeo te advenire. cedo tuam mi dexteram. ubi sunt spes meae? eloquere, obsecro hércle. Cvrcvlio Eloquere, te óbsecro, ubi súnt meae? Phaedromvs Quid tibist? Cvrcvlio Tenebrae oboriuntur, genua inedia succidunt. Phaedromvs Lassitudine hercle credo. Cvrcvlio Retine, retine me, obsecro. Phaedromvs Viden ut expálluit? datin isti sellam, ubi assidat, cito