sane illi inter se congruont concorditer. nihil est mirandum, melius si nil fit tibi, namque incubare satius te fuerat Iovi, qui tibi auxilio in iure iurando fuit. Cappadox Siquidem íncubare vélint qui periuraverint, locus nón praeberi potis est in Capitolio. Cocvs Hoc animum advorte: pacem ab Aesculapio petas, ne forte tibi évenat magnum malum, quod in quiete tibi portentumst. Cappadox Bene facis. ibo atque orabo.— Cocvs Quae res male vortat tibi.— Palinvrvs Pro di immortales, quem conspicio? quis illic est? estne hic parasitus qui missust in Cariam? heus Phaedrome, exi, exi, exi, inquam, ocius. Phaedromvs Quid istíc clamorem tollis? Palinvrvs Parasitum tuom video currentem ellum usque in plátea ultima. hinc auscultemus quid agat. Phaedromvs Sane censeo. Cvrcvlio Dáte viam mihi, nóti atque ignoti, dúm ego hic officiúm meum facio: fugite omnes, abite et de via decedite, ne quem in cursu capite aut cubito aut pectore offendam aut genu. ita nunc subito, propere et celere obiectumst mihi negotium, nec homo quisquamst tám opulentus, qui mi obsistat in via, nec strategus nec tyrannus quisquam, nec agoranomus, nec demarchus nec comarchus, nec cum tanta gloria, quin cadat, quin capite sistat in via de semita. tum isti Graeci palliati, capite operto qui ambulant, qui incedunt suffarcinati cum libris, cum sportulis,