num tu pudicae cuipiam insidias locas aut quam pudicam ésse oportet? Phaedromvs Nemini, nec me ille sirit Iuppiter. Palinvrvs Ego item volo. ita tuom conferto amare semper, si sapis, ne id quod ames populus si sciat, tibi sit probro. semper curato ne sis intestabilis. Phaedromvs Quid istúc est verbi? Palinvrvs Caute ut incedas via: quod amas amato testibus praesentibus. Phaedromvs Quin leno hic habitat. Palinvrvs Nemo hinc prohibet nec vetat, quin quod palam est venale, si argentum est, emas. nemo ire quemquam publica prohibet via; dum ne per fundum saeptum facias semitam, dum ted abstineas nupta, vidua, virgine, iuventúte et pueris liberis, ama quid lubet. Phaedromvs Lenonis hae sunt aedes. Palinvrvs Male istis evenat. Phaedromvs Qui? Palinvrvs Quia scelestam servitutem serviunt. Phaedromvs Obloquere. Palinvrvs Fiat maxume. Phaedromvs Etiam taces? Palinvrvs Nempe obloqui me iusseras. Phaedromvs At nunc veto. sed ita uti occepi dicere: ei ancillula est. Palinvrvs Nempe huic lenoni qui hic habitat? Phaedromvs Recte tenes.