nunc dum salsura sat bonast: si id feceris, venire poteris intestinis vilius. Cappadox Lien díerectust. Palinvrvs Ambula, id lieni optumumst. Cappadox Aufér istaec, quaeso, atque hoc responde quod rogo. potin cóniecturam facere, si narrem tibi hac nocte quod ego somniavi dormiens? Palinvrvs Vah, solus hic homost qui sciat divinitus. quin coniectores a me consilium petunt: quod eis respondi, ea omnes stant sententia. Cocvs Palinure, quid stas? quin depromuntur mihi quae opus súnt, parasito ut sit paratum prandium, quom veniat? Palinvrvs Mane sis, dum huic conicio somnium. Cocvs Tute ipse, si quid somniasti, ad me refers. Palinvrvs Fateór. Cocvs Abi, déprome. Palinvrvs Age tu interea huic somnium narra, meliorem quam ego sum suppono tibi. nam quod scio omne ex hoc scio. Cappadox Operam ut det. Palinvrvs Dabit.— Cappadox Facit hic quod pauci, ut sit magistro óbsequens. da mi igitur operam. Cocvs Tam etsi non novi, dabo. Cappadox Hac nocte in somnis visus sum viderier procul sedere longe a me Aesculapium, neque eum ad me adire neque me magni pendere visumst. Cocvs Item alios deos facturos scilicet: