nam iam quasi zona liene cinctus ambulo, geminos in ventre habere videor filios. nil metuo nisi ne medius disrumpar miser. Palinvrvs Si recte facias, Phaedrome, auscultes mihi atque istam exturbes ex animo aegritudinem. paves, parasitus quia non rediit Caria: adferre argentum credo; nam si non ferat, tormento non retineri potuit ferreo, quin reciperet se huc esum ad praesepem suam. Cappadox Quis hic est qui loquitur? Palinvrvs Quoiam vocem ego audio? Cappadox Estne hic Palinurus Phaedromi? Palinvrvs Quis hic est homo cum collativo ventre atque oculis herbeis? de forma novi, de colore non queo novisse. iam iam novi: leno est Cappadox. congrediar. Cappadox Salve, Palinure. Palinvrvs O scelerum caput, salveto. quid agis? Cappadox Vivo. Palinvrvs Nempe ut dignus es. sed quid tibi est? Cappadox Lien enecat, renes dolent, pulmones distrahuntur, cruciatur iecur, radices cordis pereunt, hirae omnes dolent. Palinvrvs Tum te igitur morbus agitat hepatiarius. Cappadox Facile est miserum inridere. Palinvrvs Quin tu aliquot dies perdura, dum intestina exputescunt tibi,