quia te prohibet erus, clam ero potior. Planesivm Prohibet? nec prohibere quit, nec prohibebit nisi mors méum animum aps te abalienaverit. Palinvrvs Enim vero nequeo durare quin ego erum accusem meum: nam bonum est pauxillum amare sane, insane non bonum est; verum totum insanum amare, hóc est quod meus erus facit. Phaedromvs Sibi sua habeant regna reges, sibi divitias divites, sibi honores, sibí virtutes, sibi pugnas, sibi proelia: dum mi abstineant invidere, sibi quisque habeant quod suom est. Palinvrvs Quid tu? Venerin pervigilare te vovisti, Phaedrome? nam hoc quidem edepol haud multo post luce lucebit. Phaedromvs Tace. Palinvrvs Quid, taceam? quin tu is dormitum? Phaedromvs Dormio, ne occlamites. Palinvrvs Tu quidem vígilas. Phaedromvs At meo more dormio: hic somnust mihi. Palinvrvs Heus tu, mulier, male mereri de inmerente inscitia est. Planesivm Irascere, si te edentem hic a cibo abigat. Palinvrvs Ilicet, pariter hos perire amando video, uterque insaniunt. viden ut misere moliuntur? nequeunt complecti satis. etiam dispertimini? Planesivm Nullum homini est perpetuom bonum: iam huic voluptati hoc adiunctum est odium. Palinvrvs Quid ais, propudium? tun etiam cum noctuinis oculis odium me vocas? ebrióla, persollae nugae. Phaedromvs Tun meam Venerem vituperas? † quod quidem mihi polluctus virgis servos sermonem serat? at ne tu hercle cum cruciatu magno dixisti id tuo.