Tace, né — Palinvrvs Noli, taceo. écce autem bibit árcus, pluet credo hércle hodie. Phaedromvs Iamne égo huic dico? Palinvrvs Quid díces? Phaedromvs Me periísse. Palinvrvs Age dice. Phaedromvs Anus, aúdi. hóc volo scíre te: pérditus súm miser. Leaena At pól ego oppidó servata. séd quid est? quid lubet pérditum dícere te essé? Phaedromvs Quia id quod amo cáreo. Leaena Phaedrome mi, ne plora amabo. tu mé curato né sitiam, ego tibi quód amas iam huc addúcam.— Phaedromvs Tibine égo, si fidem servás mecum, vineám pro aurea statuá statuam, quae tuó gutturí sit monumentum. qui me ín terra aeque fórtunatus erít, si illa ad me bítet, Palinúre? Palinvrvs Edepol qui amát, si eget, misera ádficitur, ere , aerúmna. Phaedromvs Non íta res est, nam cónfido parasítum hodie adventúrum cum argénto ad me. Palinvrvs Magnum ínceptas, si id éxpectas quod núsquamst. Phaedromvs Quid si ádeam ad fores atque óccentem? Palinvrvs Si lúbet, neque veto neque iúbeo, quando égo te video immútatis moribus esse, ere, atque ingénio. Phaedromvs Péssuli, heus péssuli, vós salutó lubens, vos amo, vos volo, vos peto atque obsecro, gérite amantí mihi mórem, amoeníssumi, fite causa mea ludii barbari, sussilite, obsecro, et mittite istanc foras,