Quo ted hoc noctis dicam proficisci foras Cum istoc ornatu cumque hac pompa, Phaedrome? Phaedromvs Quo Venus Cupidoque imperat, suadet Amor: si media nox est sive est prima vespera, si status condictus cum hoste intercedit dies, tamen est eundum quo imperant ingratiis. Palinvrvs At tandem, tandem— Phaedromvs Tandem es odiosus mihi. Palinvrvs Istuc quidem nec bellum est nec memorabile: tute tibi puer es, lautus luces cereum. Phaedromvs Egon apicularum congestum opera non feram, ex dulci oriundum melculo dulci meo? Palinvrvs Nam quo te dicam ego ire? Phaedromvs Si tu me roges, dicam ut scias. Palinvrvs Si rogitem, quid respondeas? Phaedromvs Hoc Aesculapi fanum est. Palinvrvs Plus iam anno scio. Phaedromvs Huic proxumum illud ostiumst oculissimum. salve, valuistin? Palinvrvs Ostium occlusissimum, caruitne febris te herí vel nudiustertius et heri cenavistine? Phaedromvs Deridesne me? Palinvrvs Quid tu ergo, insane, rogitas valeatne ostium? Phaedromvs Bellissimum hercle vidi et taciturnissimum, numquam ullum verbum muttit: cum aperitur tacet, cum ílla noctu clanculum ad me exit, tacet. Palinvrvs Numquid tu quod te aut genere indignum sit tuo facis aut inceptas facinus facere, Phaedrome?