Quid opust verbis? consuetudine coepi amare contra ego illum, et ille me. Lena O mea Selenium, adsimulare amare oportet. nam si ames, extempulo melius illi multo, quém ames, consulas quam rei tuae. Selenivm At ille conceptis iuravit verbis apud matrem meam, me uxorem ducturum esse: ei nunc alia ducendast domum, sua cognata Lemniensis, quae habitat hic in proxumo. nam eúm pater eius subégit. nunc mea mater iratast mihi,