non potest suam rem obtinere sola sine multis viris. Selenivm Hoc volo agatis. qua accersitae causa ad me estis, eloquar. nam mea mater, quia ego nolo me meretricem dicier, obsecutast de ea re, gessit morem morigerae mihi, ut me, quém ego amarem graviter, sineret cúm eo vivere. Lena Stulte ecastor fecit. sed tu enumquam cum quiquam viro consuevisti? Selenivm Nisi quidem cum Alcesimarcho, nemine, neque pudícitiam meam mi álius quisquam imminuit. Lena Obsecro, quó is homo insinuavit pacto se ad te? Selenivm Per Dionysia mater pompam me spectatum duxit. dum redeo domum, conspicillo consecutust clanculum me usque ad fores. inde in amicitiam insinuavit cum matre et mecum simul blanditiis, muneribus, donis. Lena Mihi istunc vellem hominem dari, ut ego illum vorsarem! Selenivm Quid opust verbis? consuetudine coepi amare contra ego illum, et ille me. Lena O mea Selenium, adsimulare amare oportet. nam si ames, extempulo melius illi multo, quém ames, consulas quam rei tuae. Selenivm At ille conceptis iuravit verbis apud matrem meam, me uxorem ducturum esse: ei nunc alia ducendast domum, sua cognata Lemniensis, quae habitat hic in proxumo. nam eúm pater eius subégit. nunc mea mater iratast mihi, quia non redierim domum ad se, postquam hanc rem resciverim, eum uxorem ducturum esse aliam. Lena Nihil amori iniuriumst.