Ex senatu. Lampadio Gaudeo tibi mea opera liberorum esse amplius. Demipho Enim non placet. nil moror aliena mi opera fieri pluris liberos. sed quid istúc est? Lampadio Propera ire intro húc ad adfinem tuom, filiam tuam iám cognosces intus. íbidem uxor tua est. abi cito. Demipho Praevorti hoc certumst rebus aliis omnibus.— Caterva Ne exspectetis, spectatores, dum illi huc ad vos exeant: nemo exibit, omnes intus conficient negotium. ubi id erit factum, ornamenta ponent; postidea loci qui deliquit vapulabit, qui non deliquit bibet. nunc quod ad vos, spectatores, relicuom relinquitur, more maiorum date plausum postrema in comoedia.