Septemdecim. Phanostrata Mea est. Lampadio East: u numer us annorum attulit. Halisca Quid qua tibi causa haec dixi? iam quaero meam. Lampadio At po l ego sunt, quaero tertiam. Phanostrata Quod quaeritabam, filiam inveni meam. Halisca Aequom est reponi per fidem quod creditum est, ne bene merenti sit malo benignitas. nostra haec alumna est, tua profecto filia: et redditura est tuam tibi, et ea gratia domo profecta est. ceterum ex ipsa, obsecro, exquaeritote: ego serva sum. Phanostrata Aequom postulas. Halisca Illius égo istanc esse malo gratiam. sed istánc cistellam te opsecro ut reddas mihi. Phanostrata Quid fit, Lampadio? Lampadio Quod tuom est teneas tuom. Phanostrata At me huius miseret. Lampadio Sic faciundum censeo: da isti cistellam et intro abi cum istac semul. Phanostrata Tibi auscultabo. tene tu cistellam tibi, abeamus intro. sed quid est nomen tuae dominae? Halisca Melaenis. Phanostrata I prae, iám ego te sequar.— Demipho Quíd hoc negoti est, quód omnes homines fabulantur per vias mihi esse filiam inventam? et Lampadionem me in foro quaesivisse aiunt. Lampadio Ere, unde is?