Quid istúc negoti est? aut quis es? Phanostrata Egó sum illius mater, quae haec gestitavit. Halisca Hicine tu ergo habitas? Phanostrata Hariolare. sed quaéso, ambages, mulier, mitte atque hoc age. eloquere, unde haec sunt tibi, cito, crepundia. Halisca Mea haec erilis gestitavit filia. Lampadio Mentiris, nam mea gestitavit, non tua.