At pol illa quaedam, quae illam cistellam perdidit, quoidam negat esse quod det. Lampadio At enim ille quidam o peram bonam magis expetit quam argentum. Halisca At pol illi quoidam mulieri nulla opera gratuita est. Phanostrata Commodule quaedam. tu tibi nunc prodes. confitemur cistellam habere. Halisca At vos Salus servassit. ubi ea nunc est? Phanostrata Salvam eccam. sed ego rem meam magnam confabulari tecum volo: sóciam te mihi adopto ad meam salutem.