Est quidam homo, qui illam ait se scire ubi sit. at pol ille a quadam muliere, si eam monstret, gratiam ineat. Lampadio At sibi ille quidam volt dari mercedem. Halisca At pol illa quaedam, quae illam cistellam perdidit, quoidam negat esse quod det. Lampadio At enim ille quidam o peram bonam magis expetit quam argentum. Halisca At pol illi quoidam mulieri nulla opera gratuita est. Phanostrata Commodule quaedam. tu tibi nunc prodes. confitemur cistellam habere. Halisca At vos Salus servassit. ubi ea nunc est? Phanostrata Salvam eccam. sed ego rem meam magnam confabulari tecum volo: sóciam te mihi adopto ad meam salutem. Halisca Quid istúc negoti est? aut quis es? Phanostrata Egó sum illius mater, quae haec gestitavit. Halisca Hicine tu ergo habitas? Phanostrata Hariolare. sed quaéso, ambages, mulier, mitte atque hoc age. eloquere, unde haec sunt tibi, cito, crepundia. Halisca Mea haec erilis gestitavit filia. Lampadio Mentiris, nam mea gestitavit, non tua. Phanostrata Ne obloquere. Lampadio Taceo. Phanostrata Mulier, perge dicere. ubi ea est, quae gestitavit? Halisca Hic in proximo. Phanostrata Istic quidem edepol mei virí habitat gener. Phanostrata Ne obloquere rusus. perge porro dicere. quot annos nata dicitur?