Sine dicat. Lampadio Si dicat quidem. Phanostrata Age lóquere tu quid ibi infuerit. Halisca Crepundia una. Lampadio Est quidam homo, qui illam ait se scire ubi sit. at pol ille a quadam muliere, si eam monstret, gratiam ineat. Lampadio At sibi ille quidam volt dari mercedem. Halisca At pol illa quaedam, quae illam cistellam perdidit, quoidam negat esse quod det. Lampadio At enim ille quidam o peram bonam magis expetit quam argentum. Halisca At pol illi quoidam mulieri nulla opera gratuita est. Phanostrata Commodule quaedam. tu tibi nunc prodes. confitemur cistellam habere. Halisca At vos Salus servassit. ubi ea nunc est? Phanostrata Salvam eccam. sed ego rem meam magnam confabulari tecum volo: sóciam te mihi adopto ad meam salutem.