quam quaedam meretríx ei dedit. Lampadio Nostram haec rem fabulatur, hanc scire oportet, filia tua ubí sit, signa ut dicit. Halisca Nunc eam volt suae matri et patri, quibus nata est, reddere ultro. mi homo, obsecro, alias res geris, ego tibi meas res mando. Lampadio Istuc ago, atque istic mihi cibus est, quod fabulare, sed inter rém agendam istam erae huic respondi quod rogabat. nunc ad te redeo: si quid est opus, dic, impetratumst. quid quaeritabas? Halisca Mí homo et mea mulier, vos saluto. Phanostrata Et nos te. sed quid quaeritas? Halisca Vestigium hic requiro, qua aufugit quaedam aestio Lampadio Quid id? quid nam est? Halisca Alienum et maerorem familiarem. Lampadio Mala mers, era, haec et callida est. Phanostrata Ecastor ita videtur. Lampadio Imitatur nequam bestiam et damnificam. Phanostrata Quamnam, amabo? Lampadio Involvolum, quae in pampini folio intorta implicat se: itidem haec exorditur sibi intortam orationem. quid quaeritas? Halisca Cistellula hinc mi, adulescens, evolavit. Lampadio In caveam latam oportuit. Halisca Non edepol praeda magna. Lampadio Mirum quin grex venalium in cistella infuerit una. Phanostrata Sine dicat. Lampadio Si dicat quidem. Phanostrata Age lóquere tu quid ibi infuerit. Halisca Crepundia una.