Disperii misera. quid ego erae dicam? quae me opere tanto servare iussit, qui suos Selenium parentes facilius posset noscere, quae erae meae supposita est parva, quam quaedam meretríx ei dedit. Lampadio Nostram haec rem fabulatur, hanc scire oportet, filia tua ubí sit, signa ut dicit. Halisca Nunc eam volt suae matri et patri, quibus nata est, reddere ultro. mi homo, obsecro, alias res geris, ego tibi meas res mando. Lampadio Istuc ago, atque istic mihi cibus est, quod fabulare,