neque prórsum iit hac: hic stétit, hinc illo exiít. hic conciliúm fuit. ad duós attinet, liquidúmst. attat, singulúm video vestígium. sed is hác abiit. contémplabor. hinc húc iit, hinc nusquam ábiit. actám rem ago. quod periít, periit: meum córium cum cistélla. redeo íntro. Phanostrata Muliér, mane. sunt quí volunt té conventam. Halisca Quis mé revocat?