Era. Phanostrata Hém quid est? Lampadio Haec ést. Phanostrata Quis est? Lampadio Quoi haec éxcidit cistélla. Phanostrata Certe est, eum locum signat, ubí ea excidit: apparet. Halisca Sed is hác iit, hac soccí video vestígium in pulvere, pérsequar hac. in hoc iám loco cum altero cónstitit. hic meis túrba oculis modo se óbiecit: neque prórsum iit hac: hic stétit, hinc illo exiít. hic conciliúm fuit. ad duós attinet, liquidúmst. attat, singulúm video vestígium. sed is hác abiit. contémplabor. hinc húc iit, hinc nusquam ábiit. actám rem ago. quod periít, periit: meum córium cum cistélla. redeo íntro. Phanostrata Muliér, mane. sunt quí volunt té conventam. Halisca Quis mé revocat? Lampadio Bona femina et malus masculus volunt te. Halisca postremo ille plus qui vocat scit quod velit, quam ego quae vocor. revortor. ecquem vidisti † quaerere hic, amabo, in hac regione cistellam cum crepundiis, quam ego hic amisi misera? nam dudum ut accucurrimus ad Alcésimarchum, ne se vita interemeret, tum éam mihi op inor excidisse. Lampadio Cistellam haec mulier perdidit. tace amus, era, parumper. Halisca Disperii misera. quid ego erae dicam? quae me opere tanto servare iussit, qui suos Selenium parentes facilius posset noscere, quae erae meae supposita est parva,