dedita opera, in tempore ipso? Phanostrata Spes mihi sancta subveni. Halisca Nisi quíd mi opis di dant, dísperii, neque unde aúxilium expetam hábeo. itaque † petulantia mea me animi miseram habet. quae in térgum meúm ne veniánt, male formído, si era méa me sciát tam socórdem esse quám sum. quamne ín manibus ténui atque accépi hic ante aédis cistéllam, ubi ea sít nesció, nisi ut opínor loca haec circiter excidit mihi.