Siquid est quod doleát, dolet; si aútem non est—tamen hoc hic dolet. Gymnasivm Amat haec mulier. Selenivm Eho an amare occipere amarum est, obsecro? Gymnasivm Namque ecastor Amor et melle et felle est fecundissimus; gustui dat dulce, amarum ad satietatem usque oggerit. Selenivm Ad istam faciem est morbus, qui me, mea Gymnasium, macerat. Gymnasivm Perfidiosus est Amor. Selenivm Ergo in mé peculatum facit. Gymnasivm Bono animo es, erit isti morbo melius.