Non ecastor falsa memoro. Lampadio Nam, obsecro, unde haec gentium? aut quis deus obiecit hanc ante ostium nostrum, quasi dedita opera, in tempore ipso? Phanostrata Spes mihi sancta subveni. Halisca Nisi quíd mi opis di dant, dísperii, neque unde aúxilium expetam hábeo. itaque † petulantia mea me animi miseram habet. quae in térgum meúm ne veniánt, male formído, si era méa me sciát tam socórdem esse quám sum. quamne ín manibus ténui atque accépi hic ante aédis cistéllam, ubi ea sít nesció, nisi ut opínor loca haec circiter excidit mihi. mei hómines, mei spectátores, facite índicium, si quís vidit, quis eam ábstulerit quisve sústulerit et utrum hác an illac iter ínstiterit. non súm scitiór, quae hos rogem aút quae fatígem, qui sémper maló muliebrí sunt lubéntes. nunc véstigia híc si qua súnt noscitábo. nam sí nemo hac praéter iít, postquam intro ábii, cistélla hic iacéret. quid híc? perii, opínor. actum ést, ilicét me infelícem et sceléstam. nulla ést, neque ego sum úsquam. perdíta perdidít me. sed pérgam ut coépi tamén, quaeritábo. nam et intús paveo et foris fórmido, ita núnc utrubique metús me agitat. ita súnt homines miseré miseri: ílle nunc laétus est, quísquis est, qui íllam habet, quaé neque illa ílli quicquam úsui et mi exítio est. sed mémet morór, quom hoc agó setius. Halísca, hoc age, ad térram aspice ét despice, oculís investíges, astúte augura.