omnia infitiatur ea quae dudum confessa est mihi. nam hercle ego quam illam anum inridere me ut sinam, satiust mihi quovis exitio interire. Phanostrata Di, obsecro vostram fidem. Lampadio Quid deos obsecras? Phanostrata Servate nos. Lampadio Quid est? Phanostrata Crepundia haec sunt, quibuscum tu extulisti nostram filiolam ad necem.