Nullam ego me vidisse credo magis anum excruciabilem quam illaec est, quae dudum fassa est mihi quaene infitias eat. sed eccam eram video. sed quíd hoc est, haec quod cistella hic iacet cum crepundiis? nec quemquam conspicor alium in via. faciundum est puerile officium: conquiniscam ad cistulam. Phanostrata Quid agis, Lampadio? Lampadio Haec cistella numnam hinc ab nobis domo est? nam hinc ab ostio iacentem sustuli. Phanostrata Quid nuntias super anu? Lampadio Scelestiorem in terra nullam esse alteram. omnia infitiatur ea quae dudum confessa est mihi. nam hercle ego quam illam anum inridere me ut sinam, satiust mihi quovis exitio interire. Phanostrata Di, obsecro vostram fidem. Lampadio Quid deos obsecras?