nam ni intellexes, numquam, credo, amitteres.— Melaenis Nunc mihi bonae necessumst esse ingratiis, quamquam esse nolo. rem palam esse intellego: nunc egomet potius hanc inibo gratiam ab illis, quam illaec me indicet. ibo domum, atque ad parentes redducam Selenium.— Melaenis Rem élocuta sum tibi omnem; sequere hac me, Selenium, ut eorum quoiam esse oportet te sis potius quam mea. quamquam invita te carebo, ánimum ego inducam tamen ut illud quem ad modum tuam in rem bene conducat consulam. nam hic crepundia insunt, quibuscum te illa olim ad me detulit, quae mihí dedit, parentes te ut cognoscant facilius. accipe hanc cistellam, Halisca. ágedum pulta illas fores. dic me orare ut aliquis intus prodeat propere ocius. Alcesimarchvs Recipe me ad te, Mors, amicum et benevolum. Selenivm Mater mea, periimus miseraé. Alcesimarchvs Vtrum hac me feriam an ab laeva latus? Melaenis Quid tibi est? Selenivm Alcesimarchum non vides? ferrum tenet. Alcesimarchvs Ecquid agis? remorare. lumen linque. Selenivm Amabo, accurrite, ne se interemat. Alcesimarchvs O Salute méa salus salubrior, tu nunc, si ego volo seu nolo, sola me ut vivam facis. Melaenis Haud voluisti istuc severum facere. Alcesimarchvs Nil mecum tibi, mortuos tibi sum: hanc ut habeo certum est non amittere; nam hercle iam ad me adglutinandam totam decretum est dare. ubi estis, servi? occludite aedis pessulis, repagulis