nam ni intellexes, numquam, credo, amitteres.— Melaenis Nunc mihi bonae necessumst esse ingratiis, quamquam esse nolo. rem palam esse intellego: nunc egomet potius hanc inibo gratiam ab illis, quam illaec me indicet. ibo domum, atque ad parentes redducam Selenium.— Melaenis Rem élocuta sum tibi omnem; sequere hac me, Selenium, ut eorum quoiam esse oportet te sis potius quam mea. quamquam invita te carebo, ánimum ego inducam tamen