et quid tibi est et quid velis nostram operam, ut nos sciamus. noli, obsecro, lacrumis tuis mi exercitum imperare. Selenivm Méd excrucio, mea Gymnasium: male mihi est, male maceror; doleo ab animo, doleo ab oculis, doleo ab aegritudine. quid dicam, nisi stultitia mea me in maerorem rapi? Gymnasivm Indidem unde oritur facito ut facias stultitiam sepelibilem. Selenivm Quid faciam? Gymnasivm In latebras abscondas pectore penitissimo. tuam stultitiam sola facito ut scías sine aliis arbitris. Selenivm At mihi cordolium est. Gymnasivm Quid? id unde est tibi cor? commemora obsecro; quod neque ego habeo neque quisquam alia mulier, ut perhibent viri. Selenivm Siquid est quod doleát, dolet; si aútem non est—tamen hoc hic dolet. Gymnasivm Amat haec mulier. Selenivm Eho an amare occipere amarum est, obsecro? Gymnasivm Namque ecastor Amor et melle et felle est fecundissimus; gustui dat dulce, amarum ad satietatem usque oggerit. Selenivm Ad istam faciem est morbus, qui me, mea Gymnasium, macerat. Gymnasivm Perfidiosus est Amor. Selenivm Ergo in mé peculatum facit. Gymnasivm Bono animo es, erit isti morbo melius. Selenivm Confidam fore, si medicus veniat qui huic morbo facere medicinam potest. Gymnasivm Veniet. Selenivm Spissum istuc amanti est verbum, veniet, nisi venit. sed ego mea culpa et stultitia peius misera maceror, quom ego illum unum mi exoptavi, quicum aetatem degerem. Lena Matronae magis cónducibilest istuc, mea Selenium, unum amare et cúm eo aetatem exigere quoi nuptast semel. verum enim méretrix fortunati est oppidi simillima: