tute tibi indigne dotem quaeras corpore.” Phanostrata An, amabo, meretrix illa est quae illam sustulit? Lampadio Immo meretrix fuit; sed ut sit dé ea re, eloquar. iam perducebam illam ad me suadela mea: anus éi amplexa est genua, plorans, obsecrans, ne deserat se: eam suam esse filiam, seque eam peperisse sancte adiurabat mihi. istanc quam quaeris inquit “ego amicae meae dedi, quae éducaret eam pro filiola sua;