Vtinam audire non queas. Lampadio Pergo illa m onerare dictis: “illaec ted anus fortu nis ex secundis ad mi seras vocat. nam illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas. ego te reduco et revoco ad summas ditias, ubi tu locere in luculentam familiam, unde tíbi talenta magna viginti pater det dotis; non enim hic, ubi ex Tusco modo tute tibi indigne dotem quaeras corpore.” Phanostrata An, amabo, meretrix illa est quae illam sustulit? Lampadio Immo meretrix fuit; sed ut sit dé ea re, eloquar. iam perducebam illam ad me suadela mea: anus éi amplexa est genua, plorans, obsecrans, ne deserat se: eam suam esse filiam, seque eam peperisse sancte adiurabat mihi. istanc quam quaeris inquit “ego amicae meae dedi, quae éducaret eam pro filiola sua; et vivit” inquit. ubi ea est? inquam extempulo. Phanostrata Servate di med obsecro. Melaenis At me perditis. Phanostrata Quoi illam dedisset exquisisse oportuit. Lampadio Quaesivi, et dixit meretrici Melaenidi. Melaenis Meum elocutust nomen, interii oppido . Lampadio Vbi elocuta est, ego continuo anum interrogo; ubi habitat? inquam duc ac demonstra mihi. avecta est inquit peregre hinc habitatum. Melaenis Obsipat aculam. Lampadio Quo avecta est, eo sequemur. sicine