sed quis hic est qui recta platea cursum huc contendit suom? et illud paveo et hoc formido, ita tota sum misera in metu. Lampadio Anum sectatus sum clamore per vias, miserrumam habui. ut illaec hodie quot modis moderatrix linguae fuit atque immemorabilis. quot illí blanditias, quid illi promisi boni, quot admoenivi fabricas, quot fallacias in quaestione. vix exculpsi ut diceret, quia ei promisi dolium vini dare. Phanostrata Audire vocem visa sum ante aedis modo mei Lampadisci servi. Lampadio Non surda es, era: recte audivisti. Phanostrata Quid agis hic? Lampadio Quod gaudeas. Phanostrata Quid id est? Lampadio Hinc ex hisce aedibus paulo prius vidi exeuntem mulierem. Phanostrata Illam quae meam gnatam sustulerat? Lampadio Rem tenes. Phanostrata Quid postea? Lampadio Dico éi, quo pacto eam ab hippodromo viderim erilem nostram filiam sustollere. extimuit tum illa. Melaenis Iam horret corpus, cor salit. nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolam puellam eamque me mihi supponere. Phanostrata Age perge, quaeso. ánimus audire expetit ut gesta res sit.