Enim vero ita me Iuppiter itaque me Iuno itaque Ianus ita—quid dicam nescio. iam scio. immo, mulier, audi, meam ut scias sententiam. di me omnes, magni minuti, ét etiam patellarii faxint, ne ego dem vivae vivos savium Selenio, nisi ego teque tuamque † filiam meque hodie obtruncavero, poste autem cum primo luci cras nisi ambo occidero, et equidem hercle nisi pedatu tertio † omnis efflixero, nisi tu illam remittis ad me. dixi quae volui. vale.—