Satin istuc tibi in corde certumst? Melaenis Quin ego commentor quidem. Alcesimarchvs Non edepol ego istaec tua dicta nunc in auris recipio. Melaenis Non? hem, quid agis igitur? animum advorte iam, ut quid agas scias. Alcesimarchvs At ita me di deaeque, superi atque inferi et medioxumi, itaque me Iuno regina et Iovis supremi filia itaque me Saturnus eius patruos— Melaenis Ecastor pater. Alcesimarchvs Itaque me Ops opulenta illius avia— Melaenis Immo mater quidem. Alcesimarchvs Iuno filia et Saturnus patruos et summus Iuppiter— tu me delenis, propter te haec pecco. Melaenis Perge dicere. Alcesimarchvs Anne etiam, ut quid consultura sis sciam, pérgis eloqui? Melaenis Non remittam. definitumst. Alcesimarchvs Enim vero ita me Iuppiter itaque me Iuno itaque Ianus ita—quid dicam nescio. iam scio. immo, mulier, audi, meam ut scias sententiam. di me omnes, magni minuti, ét etiam patellarii faxint, ne ego dem vivae vivos savium Selenio, nisi ego teque tuamque † filiam meque hodie obtruncavero, poste autem cum primo luci cras nisi ambo occidero, et equidem hercle nisi pedatu tertio † omnis efflixero, nisi tu illam remittis ad me. dixi quae volui. vale.— Melaenis Abiit intro iratus. quid ego nunc agam? si redierit illa ad hunc, ibidem loci res erit: ubi odium occeperit, illam extrudet, tum hanc uxorem Lemniam ducet domum. sed tamen ibo et persequar: amens ne quid faciat, cauto opust. postremo, quando aequa lege pauperi cum divite non licet, perdam operam potius quam carebo filia.