Instruxi illi aurum atque vestem. (Melaenis) siquidem amabas, illi instrui. sed sino. iam hoc mihi responde quod ego te rogavero: instruxisti tibi ita ut voluisti (Alcesimarchvs) quod volo. Melaenis Eo facetu's facetus es quia tibi aliast sponsa locuples Lemnia. habeas. neque nos factione tanta quanta tu sumus neque opes nostrae tam sunt validae quam tuae; verum tamen hau metuo ne ius iurandum nostrum quisquam culpitet: tu iam, si quid tibi dolebit, scies qua doleat gratia. Alcesimarchvs Di me perdant— Melaenis Quodcumque optes, tibi velim contingere. Alcesimarchvs Si illam uxorem duxero umquam, mihi quam despondit pater. Melaenis Et me, si umquam tibi uxorem filiam dedero meam. Alcesimarchvs Patierin me periurare? Melaenis Pol te aliquanto facilius, quam me meamque rem perire et ludificari filiam. alibi quaere ubi iuri iurando tuo satis sit subsidi: hic apud nĂ³s iam, Alcesimarche, confregisti tesseram. Alcesimarchvs Face semel periclum. Melaenis Feci saepe, quod factum queror. Alcesimarchvs Redde mi illam. Melaenis Inter novam rem verbum usurpabo vetus: quod dedi datum non vellem, quod relicuomst non dabo. Alcesimarchvs Non remissura es mihi illam? Melaenis Pro me responsas tibi. Alcesimarchvs Non remittes? Melaenis Scis iam dudum omnem meam sententiam.