Miser errat, ut ego dixi. lepidast materies, ludam ego hunc, nam occasio videtur. potin operam inique equidem malam ut ne des innocenti? Senex Sed obsecro te, nullusnest tibi amator alius quisquam, nisi meus modo unus filius? Gymnasivm Quem quidem ego amem, alius nemo est. Senex At ego Gymnasivm Nil moror: damno sunt tui mihi similes. Senex Quid (Gymnasivm) isne est id arbitratus? (Gymasivm) datores negotioli bellissimi senices soletis esse. Lena Me respondere postulas? iniurium est. stipulari semper me ultro oportet a viris, eum quaestum facio, nil viris promittere. siquidem ímperes pro copia, pro recula Lena Quin is, si itura es? nimium is vegrandi gradu. Gymnasivm Pol ad cubituram, mater, magis sum exercita fere quam ad cursuram. eo sum tardiuscula. meminere officium suom. ita mustulentus ventus nares attigit. capillo scisso atque excissatis auribus quae quasi carnificis angiporta purigans non quasi nunc haec sunt hic, limaces, lividae, febriculosae, miserae amicae, ósseae,