Non modo ipsa lepidast, commode quoque hercle fabulatur. sed cum dicta huius intérpretor, haec herclest, ut ego opinor, meum quaé corrumpit filium. suspiciost eam esse, utpote quam nunquam viderim; de opinione credo. nam hasce aedis conductas habet meus gnatus, haec ubi astat: hoc hanc eam esse opiniost; nam haec illum nominavit. quid si adeam atque appellem. mali damnique inlecebra, salve. Gymnasivm vapulabis. Senex volo apud te.