prohibét divitiis máximis, dóte áltili atque opíma. muliérculam exornatulam. quidem hercle scita. quamquam vetus cantherius sum, etiam nunc, ut ego opinor, adhinnire equolam possum ego hanc, si detur sola soli. Gymnasivm Nimis opportune mi evenit rediisse Alcesimarchum; nam sola nulla invitior solet esse. Senex Me vocato, ne sola sis: ego tecum ero, volo ego agere, ut tú agas aliquid. Gymnasivm Nimis lépide exconcinnavit hasce aedis Alcesimarchus. Senex Vt quo m Ven us adgreditur, place t; lepidumst amare semper. Gymnasivm Venerem meram haec aedes olent, quia amator expolivit. Senex Non modo ipsa lepidast, commode quoque hercle fabulatur. sed cum dicta huius intérpretor, haec herclest, ut ego opinor, meum quaé corrumpit filium. suspiciost eam esse, utpote quam nunquam viderim; de opinione credo. nam hasce aedis conductas habet meus gnatus, haec ubi astat: hoc hanc eam esse opiniost; nam haec illum nominavit. quid si adeam atque appellem. mali damnique inlecebra, salve. Gymnasivm vapulabis. Senex volo apud te. Gymnasivm Intro abeo, nam méretricem astare in via solam prostibuli sanest. Gymnasivm quid vis. Senex Volo éx te scire quidquid est quid ego usquam male feci tibi aut meu s quisquam, id edisserta, quam ob rem me meumque filium quom matr e remque nostram habes pérditui et praedatui?