Ecce me. Alcesimarchvs I, adfer mihi arma ét loricam adducito. Servvs Loricam adducam? Alcesimarchvs I, curre, equom adfer. Servvs Hercle hic insanit miser. Alcesimarchvs Abi atque hastatos multos, multos velites, multos cum multis—nil moror precario. ubi sunt quae iussi? Servvs Sanus hic non est satis. Tertia Ab anu esse credo nocitum, cum illaec sic facit. Servvs Vtrum deliras, quaeso, an astans somnias, qui equom me adferre iúbes, loricam adducere, multos hastatos, post id multos velites, multos cum multis? haec tu pervorsario mihi fabulatu's fabulatus es . Alcesimarchvs Dixin égo istaec, obsecro? Servvs Modó quidem hercle haec dixisti. Alcesimarchvs Non praesens quidem. Servvs Praestigiator, siquidem hic non es atque ades. Tertia Video ego te Amoris valde tactum toxico, adulescens; eo te magis volo monitum. Alcesimarchvs Mone. Tertia Cave sís cum Amore tu unquam bellum sumpseris. Alcesimarchvs Quid faciam? Tertia Ad matrem eius devenias domum, expurges, iures, ores blande per precem eamque exores ne tibi suscenseat. Alcesimarchvs Expurigabo hercle omnia ad raucam ravim. Senex