quae me amaret contra. Servvs Dignus hercle es infortunio. Alcesimarchvs Ei me tot tam acerba facere in corde. Servvs Frugi nunquam eris. Alcesimarchvs Praesertim quae coniurasset mecum et firmasset fidem, Servvs Neque deos neque homines aequom est facere tibi posthac bene. Alcesimarchvs Quae esset aetatem exactura mecum in matrimonio, Servvs Compedes te capere oportet neque eas unquam ponere. Alcesimarchvs Quae mihi esset commendata et meae fidei concredita, Servvs Hercle te verberibus multum caedi oportere arbitror. Alcesimarchvs Quae mellillam me vocare et suavium solitast suom. Servvs Ob istuc unum verbum dignu's dignus es , deciens qui furcam feras. Alcesimarchvs Egomet laetor. sed quid auctor nunc mihi es? Servvs Dicam tibi: Supplicium illi des, suspendas te, ne tibi suscenseat. Alcesimarchvs Quian Servvs Quid tu ergo te manuleo (Alcesimarchvs) Quid si amo? (Tertia) est amor atque illam quam te amare intellego si conclusos vos me habere in carcere amoris noctesque et dies ni emórtuos mihi nunquam quisquam (Tertia) Immo maxumus. nam quí amant stulte atque inmodeste atque inprobe ne ament. (Alcesimarchvs) ubi tu es?