modo quód suasit, id díssuadet, quod díssuasit, id osténtat. maritúmis moribus mecum experitur ita méum frangit amantem ánimum; neque, nísi quia miser non eó pessum, mihi úlla abest perdito pérmities. ita páter apud villam détinuit me hos diés sex ruri cóntinuos, neque lícitum interea est méam amicam visére