ita me Amor lassum animi lúdificat, fugat, ágit, appetit, raptát, retinet, lactát, largitur: quód dat non dat; déludit: modo quód suasit, id díssuadet, quod díssuasit, id osténtat. maritúmis moribus mecum experitur ita méum frangit amantem ánimum; neque, nísi quia miser non eó pessum, mihi úlla abest perdito pérmities. ita páter apud villam détinuit me hos diés sex ruri cóntinuos, neque lícitum interea est méam amicam visére estne hóc miserum memorátu? nudiussextus (Alcesimarchvs) Pótine tu homo facinus facere strenuom? (Servvs) Aliorum affatim est qui faciant. sane ego me nolo fortem perhiberi virum. Alcesimarchvs Quia vivo. Servvs Facile id quidem edepol possum, si tu vis. Alcesimarchvs Volo. Servvs At enim ne tu exponas pugno os metuo in imperio meo. Alcesimarchvs Numquam edepol faciam. Servvs Fidem da. Alcesimarchvs Do, non facturum esse me. sed ego primum, tot qui ab amica abesse potuerim dies, sum nihili. Servvs Nihili hercle vero es. Alcesimarchvs perdite,