virtute vera, quod fecistis antidhac; servate vostros socios, veteres et novos, augete auxilia vostra iustis legibus, perdite perduelles, parite laudem et lauream, ut vobis victi Poeni poenas sufferant.— Alcesimarchvs Credo égo Amorem primum ápud homines carníficinam comméntum. hanc égo de me coniécturam domi fácio, ni foris quaéram, qui omnés homines supero atque ántideo cruciábilitatibus ánimi. iactór crucior agitor stimulór, versor