ut expungatur nomen, ne quid debeam. adulescens hic est Sicyoni, ei vivit pater; is amore proiecticiam illam deperit quae dudum flens hinc abiit ad matrem suam, et illa hunc contra, qui est amor suavissimus. ut sunt humana, nihil est perpetuom datum. pater adulescenti dare volt uxorem; hoc ubi mater rescivit, iussit accersi eam domum. haec sic res gesta est. bene valete et vincite