iubet illum eundem persequi, si qua queat reperire quae sustulerit. ei rei nunc suam operam usque assiduo servos dat, si possiet meretricem illam invenire, quam olim tollere, cum ipse exponebat, ex insidiis viderat. nunc quod relicuom restat volo persolvere, ut expungatur nomen, ne quid debeam. adulescens hic est Sicyoni, ei vivit pater; is amore proiecticiam illam deperit quae dudum flens hinc abiit ad matrem suam, et illa hunc contra, qui est amor suavissimus. ut sunt humana, nihil est perpetuom datum. pater adulescenti dare volt uxorem; hoc ubi mater rescivit, iussit accersi eam domum. haec sic res gesta est. bene valete et vincite virtute vera, quod fecistis antidhac; servate vostros socios, veteres et novos, augete auxilia vostra iustis legibus, perdite perduelles, parite laudem et lauream, ut vobis victi Poeni poenas sufferant.— Alcesimarchvs Credo égo Amorem primum ápud homines carníficinam comméntum. hanc égo de me coniécturam domi fácio, ni foris quaéram, qui omnés homines supero atque ántideo cruciábilitatibus ánimi. iactór crucior agitor stimulór, versor in amóris rota, miser éxanimor, feror dífferor distrahor díripior, ita núbilam mentem animi hábeo. ubi sum, íbi non sum, úbi non sum, íbist animus, ita mi ómnia sunt ingénia; quod lúbet, non lubet iam id cóntinuo,