puerum aut puellam alicunde ut reperirem sibi, recens natum, eapse quod sibi supponeret. ubi mihi potestas primum evenit, ilico feci eius ei quod me oravit copiam. postquam eam puellam รก me accepit, ilico eandem puellam peperit quam a me acceperat, sine obstetricis opera et sine doloribus, item ut aliae pariunt, quae malum quaerunt sibi. nam amatorem aibat esse peregrinum sibi