quin ego nunc quia sum onusta mea ex sententia quiaque adeo me complevi flore Liberi, magis lĂ­bera uti lingua conlibitum est mihi, tacere nequeo misera quod tacito usus est. Sicyone, summo genere; ei vivit pater. is amore misere hanc deperit mulierculam, quae hinc modo flens abiit. contra amore eum haec deperit. eam meae ego amicae dono huic meretrici dedi, quae saepe mecum mentionem fecerat,