Nunc te amabo ut hanc hic unum triduom hoc solum sinas esse et hic servare apud me. nam ad matrem accersita sum. Lena Quamquam istud mihi erit molestum triduom, et damnum dabis, faciam. Selenivm Facis benigne et amice. sed tu, Gymnasium mea, si me absente Alcesimarchus veniet, nolito acriter eum inclámare (utut erga me est meritus, mihi cordi est tamen), sed, amabo, tranquille: ne quid, quod illi doleat, dixeris. accipias clavis: si quid opus tibi erit prompto, promito. ego volo ire. Gymnasivm Vt mi excivisti lacrimas. Selenivm Gymnasium mea, bene vale. Gymnasivm Cura te, amabo. sicine immunda, obsecro, ibis? Selenivm Immundas fortunas aequom est squalorem sequi. Gymnasivm Amiculum hoc sustolle saltem. Selenivm Sine trahi, cum egomet trahor. Gymnasivm Quando ita tibi lubet, vale atque salve. Selenivm Si possim, velim.— Gymnasivm Numquid me vis, mater, intro quin eam? ecastor mihi visa amare. Lena Istoc ergo auris graviter obtundo tuas, ne quem ames. abi intro. Gymnasivm Numquid me vis? Lena Vt valeas. Gymnasivm Vale.— Lena Idem míhi magnae quod parti est vitium mulierum quae hunc quaestum facimus: quae ubi saburratae sumus, largiloquae extemplo sumus, plus loquimur quam sat est.