quia non redierim domum ad se, postquam hanc rem resciverim, eum uxorem ducturum esse aliam. Lena Nihil amori iniuriumst. Selenivm Nunc te amabo ut hanc hic unum triduom hoc solum sinas esse et hic servare apud me. nam ad matrem accersita sum. Lena Quamquam istud mihi erit molestum triduom, et damnum dabis, faciam. Selenivm Facis benigne et amice. sed tu, Gymnasium mea, si me absente Alcesimarchus veniet, nolito acriter